Die 27 Junii
Introitus: Gaudeámus omnes in Dómino diem festum celebrántes sub honóre beátæ Maríæ Vírginis: de cujus solemnitáte gaudent Angeli, et colláudant Fílium Dei. [Ps. xliv, 2] Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. Glória Patri. Gaudeámus. Collect: Dómine Jesu Christe, qui Genitrícem tuam Maríam, cujus insígnem venerámur imáginem, Matrem nobis dedísti perpétuo succúrrere parátam: concéde quǽsumus; ut nos matérnam ejus opem assídue implorántes, redemptiónis tuæ fructum perpétuo experíri mereámur: Qui vivis. Et fit Commemoratio Octavæ S. Joannis Eccli xxiv: 24, 23-31 Léctio Libri Sapiéntiæ. Graduale Cant vi: 3 et 9 Tota formósa et suávis
es, fília Sion, pulchra
ut luna, elécta ut sol, terríblis ut castrórum ácies ordináta. [Judith xiii: 22]
Benedíxit te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos
nostros. Post Septuagesimam, omissis
Allelúja, et Versu sequenti, dicitur: Ego diligéntes me díligo: et que mane vígilant ad me, invénient me. v. Mecum sunt divítiæ, et glória, opes supérbæ, et justítia. v. Mélior est enim fructus meus auro, et lápide pretióso, et genímina mea argénto elécto. Tempore autem Paschalli omittitur Graduuale, et ejus loco dicitur: Allelúja, allelúja. Ave María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja. [Prov. viii: 34] Beátus homo qui audit me et vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Allelúia. Joann. xix: 25-27 In illo témpore: Stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suæ: "Múlier, ecce fílius tuus." Deínde dicit discípulo: "Ecce mater tua." Et ex ílla hora accépit eam discípulus in sua. Credo. Offertorium: Jerem. xviii: 20. Recordáre, Virgo Mater Dei, dum stéteris in conspectu Dómini, ut loquáris pro nobis bona, et ut avértat indignatiónem suam a nobis. Secreta: Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem. Per Dóminum. Et fit Commemoratio Octavæ S. Joannis Prefatio de B. María Virg. Et te in Festiviáte. Communio: Regína mundi digníssima, María Virgo perpétua, intercéde pro nostra pace et salúte, quæ genuísti Christum Dóminum Salvatórem ómnium. Postcommunio: Audjuvit nos quæsumus, Dómine, immaculátæ Genetrícis tuæ, sempérque Vírginis Mariæ, intercéssio veneránda: ut, quos perpétuis cumulávit benefíciis, a cunctis perículis absolútos, sua fáciat pietáte concórdes. Qui vivis. |